Páginas

sexta-feira, 31 de maio de 2013

EVANGELHO JOÃO CAPITULO 1 EM LATIM

 1 - in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
 2 - hoc erat in principio apud Deum
 3 - omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
 4 - in ipso vita erat et vita erat lux hominum
 5 - et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
 6 - fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
 7 - hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
 8 - non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
 9 - erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
 10 - in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
 11 - in propria venit et sui eum non receperunt
 12 - quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
 13 - qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
 14 - et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
 15 - Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
 16 - et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
 17 - quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
 18 - Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
 19 - et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
 20 - et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
 21 - et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
 22 - dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
 23 - ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
 24 - et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
 25 - et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
 26 - respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
 27 - ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
 28 - haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
 29 - altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
 30 - hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
 31 - et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
 32 - et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
 33 - et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
 34 - et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
 35 - altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
 36 - et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
 37 - et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
 38 - conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
 39 - dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
 40 - erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
 41 - invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
 42 - et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
 43 - in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
 44 - erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
 45 - invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
 46 - et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
 47 - vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
 48 - dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
 49 - respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
 50 - respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
 51 - et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis


Nenhum comentário:

Postar um comentário